Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

7 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus,

Factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius.

2 Obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum qui numerati fuerant,

Obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant.

3 Munera coram Domino, sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

Munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

4 Ait autem Dominus ad Moysen :

Ait autem Dominus ad Mosen.

5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea levitis juxta ordinem ministerii sui.

Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui.

6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos levitis.

Itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis.

7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium ;

Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium.

8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar, filii Aaron sacerdotis.

Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves ; quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.

10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare.

11 Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

Dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson, filius Aminadab, de tribu Juda ;

Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda.

13 Fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium ;

Fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

14 Mortariolum ex decem siclis aureis, plenum incenso ;

Mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso.

15 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

16 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

17 Et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

Et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab.

18 Secundo die obtulit Nathanael, filius Suar, dux de tribu Issachar,

Secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar.

19 Acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium ;

Acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

20 Mortariolum aureum habens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso.

21 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

22 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

23 Et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanael, filii Suar.

Et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar.

24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab, filius Helon,

Tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon.

25 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

26 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

27 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

28 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

29 Et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.

Et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon.

30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

Die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur.

31 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

32 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

33 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

34 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

35 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur.

36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

Die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai.

37 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

38 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

39 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

40 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

41 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel, filii Surisaddai.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai.

42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph, filius Duel,

Die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel.

43 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

44 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso.

45 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

46 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

47 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph, filii Duel.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel.

48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama, filius Ammiud,

Die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud.

49 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

50 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

51 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

52 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

53 Et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama, filii Ammiud.

Et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud.

54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel, filius Phadassur,

Die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur.

55 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

56 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

57 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

58 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

59 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel, filii Phadassur.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur.

60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan, filius Gedeonis,

Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis.

61 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

62 Et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

63 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

64 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

65 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan, filii Gedeonis.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer, filius Ammisaddai,

Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai.

67 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

68 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

69 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

70 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

71 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer, filii Ammisaddai.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai.

72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel, filius Ochran,

Die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran.

73 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

74 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

75 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

76 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

77 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel, filii Ochran.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran.

78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira, filius Enan,

Die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan.

79 Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum ;

Obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium.

80 Mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso ;

Mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso.

81 Bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum ;

Bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum.

82 Hircumque pro peccato ;

Hircumque pro peccato.

83 Et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira, filii Enan.

Et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan.

84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est ; acetabula argentea duodecim, phialæ argenteæ duodecim, mortariola aurea duodecim ;

Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim.

85 Ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala ; id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii ;

Ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii.

86 Mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est, simul auri sicli centum viginti ;

Mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti.

87 Boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum ; hirci duodecim pro peccato.

Boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato.

88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

Hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est.

89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

Cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit