Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

2 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens.

2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi fœderis.

Singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis.

3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui ; eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab.

4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.

Et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum.

5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar ;

Iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar.

6 Et omnis numerus pugnatorum ejus, quinquaginta quatuor millia quadringenti.

Et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.

7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon ;

In tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon.

8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.

Omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti.

9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti ; et per turmas suas primi egredientur.

Universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur.

10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur ;

In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti.

12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

Iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai.

13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti.

14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel ;

In tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel.

15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.

16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas ; in secundo loco proficiscentur.

Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur.

17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia levitarum et turmas eorum ; quomodo erigetur, ita et deponetur ; singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.

Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud.

19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti.

20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

Et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur.

21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti.

22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis ;

In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.

23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti.

24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas ; tertii proficiscentur.

Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur.

25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai.

26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti.

27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser ; quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.

Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran.

28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti.

29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan :

De tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan.

30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

Cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.

31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti ; et novissimi proficiscentur.

Omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur.

32 Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.

Hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta.

33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israel ; sic enim præceperat Dominus Moysi.

Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi.

34 Feceruntque filii Israel juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

Feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit