Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

3 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi, in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

Haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai.

2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

Et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar.

3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.

4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis ; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

Mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

Adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent.

7 Et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii ;

Et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii.

8 Et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

Et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius.

9 Dabisque dono Levitas

Dabisque dono Levitas.

10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel ; Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen dicens.

12 Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel ; eruntque Levitæ mei ;

Ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei.

13 Meum est enim omne primogenitum. Ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel : ab homine usque ad pecus : mei sunt. Ego Dominus.

Meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus.

14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens.

15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum, ab uno mense et supra.

Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra.

16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

Numeravit Moses ut praeceperat Dominus.

17 Et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

Et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.

18 Filii Gerson : Lebni et Semei.

Filii Gerson Lebni et Semei.

19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

Filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel.

20 Filii Merari : Moholi et Musi.

Filii Merari Mooli et Musi.

21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica,

De Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica.

22 Quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

Quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum.

23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

Hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem.

24 Sub principe Eliasaph filio Lael ;

Sub principe Eliasaph filio Lahel.

25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

Et habebunt excubias in tabernaculo foederis.

26 Ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii ; tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

Ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius.

27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum, recensitæ per nomina sua.

Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.

28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii.

29 Et castrametabuntur ad meridianam plagam.

Et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel ;

Princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel.

31 Et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

Et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.

32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii.

33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

At vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua.

34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti.

35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel ; in plaga septentrionali castrametabuntur.

Princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur.

36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent ;

Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent.

37 Columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

Columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel ; quisquis alienus accesserit, morietur.

Castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur.

39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron, juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

Omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia.

40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

Et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum.

41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel. Ego sum Dominus ; et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ;

Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel.

42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel.

Recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel.

43 Et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

Et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.

44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen.

45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora levitarum pro pecoribus eorum, eruntque levitæ mei. Ego sum Dominus.

Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus.

46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,

In pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel.

47 Accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.

Accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti.

48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus, pretium eorum qui supra sunt.

Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.

49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

Tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis.

50 Pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii ;

Pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.

51 Et dedit eam Aaron et filiis ejus, juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

Et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit