11 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem ; reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi essent in Jerusalem, civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
Hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis.
4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin. De filiis Juda : Athaias, filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel, de filiis Phares :
Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares.
5 Maasia, filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Joiarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :
Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites.
6 Omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum, filius Mosollam, filius Joed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia ;
Hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia.
8 Et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
Et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo.
9 Et Joel, filius Zechri, præpositus eorum ; et Judas, filius Senua, super civitatem secundus.
Et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus : Idaia, filius Joarib, Jachin,
Et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin.
11 Saraia, filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob, princeps domus Dei,
Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei.
12 Et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia, filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
Et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae.
13 Et fratres ejus, principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai, filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
Et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer.
14 Et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo ; et præpositus eorum Zabdiel, filius potentium.
Et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium.
15 Et de levitis : Semeia, filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni ;
Et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni.
16 Et Sabathai, et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus levitarum.
Et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum.
17 Et Mathania, filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione ; et Becbecia, secundus de fratribus ejus, et Abda, filius Samua, filius Galal, filius Idithun.
Et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
18 Omnes levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
19 Et janitores : Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
Et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israel sacerdotes, et levitæ, in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
Et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel ; et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
Et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis.
22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi, filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei.
23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
Praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos.
24 Et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara, filii Juda, in manu regis, juxta omne verbum populi,
Et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi.
25 Et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe, et in filiabus ejus, et in Dibon et in filiabus ejus ; et in Cabseel et in viculis ejus,
Et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius.
26 Et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
Et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth.
27 Et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
Et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius.
28 Et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
Et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius.
29 Et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
Et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth.
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus ;
Filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius.
32 Anathoth, Nob, Anania,
Anathoth Nob Anania.
33 Asor, Rama, Gethaim,
Asor Rama Getthaim.
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
Adid Seboim Neballa Loth.
35 Et Ono, valle artificum.
Et Ono valle Artificum.
36 Et de levitis portiones Judæ et Benjamin.
Et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.