12 Hi sunt autem sacerdotes et levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel, filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
Hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra.
2 Amaria, Melluch, Hattus,
Amaria Melluch Attus.
3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
Sechenia Reum Meremuth.
4 Addo, Genthon, Abia,
Addo Genthon Abia.
5 Miamin, Madia, Belga,
Miamin Madia Belga.
6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia.
7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue.
8 Porro levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos, ipsi et fratres eorum ;
Porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum.
9 Et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
Et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo.
10 Josue autem genuit Joacim ; et Joacim genuit Eliasib ; et Eliasib genuit Joiada ;
Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada.
11 Et Joiada genuit Jonathan ; et Jonathan genuit Jeddoa.
Et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa.
12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia ; Jeremiæ, Hanania ;
In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania.
13 Esdræ, Mosollam ; Amariæ, Johanan ;
Ezrae Mosollam Amariae Iohanan.
14 Milicho, Jonathan ; Sebeniæ, Joseph ;
Milico Ionathan Sebeniae Ioseph.
15 Haram, Edna ; Maraioth, Helci ;
Arem Edna Maraioth Elci.
16 Adaiæ, Zacharia ; Genthon, Mosollam ;
Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam.
17 Abiæ, Zechri ; Miamin et Moadiæ, Phelti ;
Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti.
18 Belgæ, Sammua ; Semaiæ, Jonathan ;
Belgae Sammua Semaiae Ionathan.
19 Joiarib, Mathanai ; Jodaiæ, Azzi ;
Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi.
20 Sellai, Celai : Amoc, Heber ;
Sellaiae Celai Amoc Eber.
21 Helciæ, Hasebia ; Idaiæ, Nathanal.
Elciae Asebia Idaiae Nathanahel.
22 Levitæ in diebus Eliasib, et Joiada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae.
23 Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
Filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
24 Et principes levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
Et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem.
25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26 Hi in diebus Joacim, filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis et Esdræ sacerdotis scribæque
Hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque.
27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis et citharis.
In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis.
28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
Congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati.
29 Et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
Et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
30 Et mundati sunt sacerdotes et levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum.
31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
Ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda.
33 Et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
Et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia.
34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
Et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph.
35 Et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei ; et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.
Et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis.
36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem.
37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum.
38 Et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis ; et steterunt in porta custodiæ ;
Et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae.
39 Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
40 Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis ;
Et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis.
41 Et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus ;
Et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus.
42 Et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt : Deus enim lætificaverat eos lætitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt ; et audita est lætitia Jerusalem procul.
Et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul.
43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri, ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas ; quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et levitis astantibus.
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius.
45 Quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.
Quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
46 Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant levitas, et levitæ sanctificabant filios Aaron.
Et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.