Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Leviticus

(Versiculus)

6 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

2 Anima, quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

Anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit.

3 Sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

Sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines.

4 Convicta delicti, reddet

Convicta delicti reddet.

5 Omnia quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

Omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti ;

Pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti.

7 Qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

Qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit.

8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

9 Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : Cremabitur in altari tota nocte usque mane ; ignis ex eodem altari erit.

Praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis ; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare.

11 Spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

Spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

Ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

Ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari.

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

Haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est ; adolebitque illud in altari, in monimentum odoris suavissimi Domino ;

Tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino.

16 Reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento ; et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum ; sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

Ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

Mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Et locutus est Dominus ad Mosen dicens.

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere ;

Haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere.

21 Quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

Quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino.

22 Sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari ;

Sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

Loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

Sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

Quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

Vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia sanctum sanctorum est.

Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

Hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit