Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Leviticus

(Versiculus)

7 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto : Sancta sanctorum est :

Haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est.

2 Idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto ; sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

Idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris.

3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia,

Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia.

4 Duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

Duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis.

5 Et adolebit ea sacerdos super altare ; incensum est Domini pro delicto.

Et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto.

6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.

Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est.

7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto ; utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

Sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit.

8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus,

Sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius.

9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur ;

Et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur.

10 Sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.

Sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.

11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.

Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas ;

Si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas.

13 Panes quoque fermentatos, cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis ;

Panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis.

14 Ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,

Ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem.

15 Cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

Cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die ; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est ;

Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est.

17 Quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

Quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti ; quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.

Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit.

19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni ; qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

Caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea.

20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.

Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis.

21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

Et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutusque est Dominus ad Mosen dicens.

23 Loquere filiis Israel : Adipem ovis, et bovis, et capræ, non comedetis.

Loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

Adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

Si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

Omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis.

27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

Omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Locutus est Dominus ad Mosen dicens.

29 Loquere filiis Israel, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

Loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius.

30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum ; cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

Tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti.

31 Qui adolebit adipem super altare ; pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

Qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua ;

Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israel.

Pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel.

35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini, die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur ;

Haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur.

36 Et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.

Et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis ;

Ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis.

38 Quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit