Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Leviticus

(Versiculus)

2 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,

Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus.

2 Ac deferet ad filios Aaron sacerdotes ; quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.

Ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.

3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

Quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

4 Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano ; de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita ;

Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita.

5 Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,

Si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento.

6 Divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.

Divides eam minutatim et fundes supra oleum.

7 Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur ;

Sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur.

8 Quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.

Quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis.

9 Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio ; et adolebit super altare, in odorem suavitatis Domino :

Qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino.

10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

Quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

11 Omnis oblatio, quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.

Omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini.

12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera ; super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

Primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis.

13 Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione tua offeres sal.

Quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.

14 Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,

Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino.

15 Fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est ;

Fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est.

16 De qua adolebit sacerdos in memoriam muneris, partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

De qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit