Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Leviticus

(Versiculus)

3 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino ;

Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii ; fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

Ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus ;

Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est.

4 Duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis ;

Duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

Adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

Si agnum obtulerit coram Domino.

8 Ponet manum suam super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii ; fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris ;

Ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino ; adipem et caudam totam

Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam.

10 Cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis ;

Cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare, in pabulum ignis et oblationis Domini.

Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

Si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino.

13 Ponet manum suam super caput ejus, immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii ; et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum,

Ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia,

Tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia.

15 Duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis ;

Duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis.

16 Adolebitque ea super altare sacerdos, in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps Domini erit

Adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit.

17 Jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris ; nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit