15 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : A termino Edom, desertum Sin contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
Igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae.
2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
Initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina, ascenditque in Cades-Barne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
Egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa.
4 Atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti ; eruntque termini ejus mare magnum ; hic erit finis meridianæ plagæ.
Atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae.
5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis ; et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
Ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium.
6 Ascenditque terminus in Beth-Hagla, et transit ab aquilone in Beth-Araba, ascendens ad lapidem Boen, filii Ruben,
Ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben.
7 Et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis ; transitque aquas, quæ vocantur fons solis ; et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
Et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem ; et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem.
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem.
9 Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa, et pervenit usque ad vicos montis Ephron ; inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum ;
Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum.
10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir ; transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon ; et descendit in Bethsames, transitque in Thamna ;
Et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna.
11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere ; inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala ; pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur.
12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
Hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus, Cariath-Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman, et Tholmai de stirpe Enac.
Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath-Sepher, id est, civitas litterarum.
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum.
16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath-Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem.
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior ; deditque ei Axam filiam suam uxorem.
Cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb : Quid habes ? inquit.
Quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit.
19 At illa respondit : Da mihi benedictionem ; terram australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
At illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius.
20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda, per cognationes suas.
Haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie, Cabseel, et Eder, et Jagur,
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur.
22 Et Cyna et Dimona et Adada,
Et Cina et Dimona Adeda.
23 Et Cades et Asor et Jethnam,
Et Cedes et Asor Iethnan.
24 Ziph et Telem et Baloth,
Zif et Thelem Baloth.
25 Asor nova et Carioth-Hesron hæc est Asor,
Et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor.
26 Amam, Sama, et Molada,
Aman Same et Molada.
27 Et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
Et Asergadda et Asemon Bethfeleth.
28 Et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
Et Asersual et Bersabee et Baziothia.
29 Et Baala et Jim et Esem,
Bala et Hiim Esem.
30 Et Eltholad et Cesil et Harma,
Et Heltholad Exiil et Harma.
31 Et Siceleg et Medemena et Sensenna,
Siceleg et Medemena et Sensenna.
32 Lebaoth et Selim et Aen et Remon, omnes civitates vigintinovem, et villæ earum.
Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum.
33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
In campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena.
34 Et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim,
Et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim.
35 Et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
Et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca.
36 Et Saraim et Adithaim, et Gedera et Gederothaim ; urbes quatuordecim, et villæ earum.
Et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum.
37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
Sanan et Adesa et Magdalgad.
38 Delean et Masepha et Jecthel,
Delean et Mesfa et Iecthel.
39 Lachis et Bascath et Eglon,
Lachis et Bascath et Aglon.
40 Chebbon et Leheman et Cethlis,
Thebbon et Lehemas et Chethlis.
41 Et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda ; civitates sedecim, et villæ earum.
Et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum.
42 Labana et Ether et Asan,
Labana et Aether et Asan.
43 Jephtha et Esna et Nesib,
Ieptha et Esna et Nesib.
44 Et Ceila et Achzib et Maresa ; civitates novem, et villæ earum.
Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis.
Accaron cum vicis et villulis suis.
46 Ab Accaron usque ad mare, omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
Ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius.
47 Azotus cum vicis et villulis suis ; Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti ; et mare magnum terminus ejus.
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius.
48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth,
Et in monte Samir et Iether et Soccho.
49 Et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir ;
Et Edenna Cariathsenna haec est Dabir.
50 Anab et Istemo et Anim,
Anab et Isthemo et Anim.
51 Gosen et Olon et Gilo ; civitates undecim et villæ earum.
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum.
52 Arab et Ruma et Esaan,
Arab et Roma et Esaan.
53 Et Janum et Beththaphua et Apheca,
Ianum et Bethafua et Afeca.
54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior ; civitates novem, et villæ earum.
Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,
Maon et Chermel et Zif et Iotae.
56 Jezrael et Jucadam et Zanoe,
Iezrehel et Iucadam et Zanoe.
57 Accain, Gabaa et Thamna ; civitates decem, et villæ earum.
Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum.
58 Halhul, et Besur, et Gedor,
Alul et Bethsur et Gedor.
59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon ; civitates sex, et villæ earum.
Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum.
60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba ; civitates duæ, et villæ earum.
Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum.
61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
In deserto Betharaba Meddin et Schacha.
62 Et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi ; civitates sex, et villæ earum.
Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum.
63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere ; habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.