16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph, ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente ; solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel ;
Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel.
2 Et egreditur de Bethel Luza, transitque terminum Archi, Ataroth,
Et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth.
3 Et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer ; finiunturque regiones ejus mari magno ;
Et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno.
4 Possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim.
Possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim.
5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas ; et possessio eorum contra orientem Ataroth-Addar usque Beth-horon superiorem.
Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem.
6 Egrediunturque confinia in mare ; Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo ; et pertransit ab oriente Janoe ;
Egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe.
7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha ; et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
Descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem.
8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare Salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
De Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
Urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum.
10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer ; habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.