32 Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino in anno decimo Sedeciæ regis Juda ; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor.
2 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem ; et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Juda.
Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda.
3 Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam ?
Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam.
4 Et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum ; sed tradetur in manus regis Babylonis ; et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt.
Et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt.
5 Et in Babylonem ducet Sedeciam ; et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis.
Et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis.
6 Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :
Et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens.
7 Ecce Hanameel, filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
Ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas.
8 Et venit ad me Hanameel, filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset.
Et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset.
9 Et emi agrum ab Hanameel, filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum ; septem stateres, et decem argenteos.
Et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos.
10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes ; et appendi argentum in statera.
Et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus.
Et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus.
12 Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium, qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium judæorum, qui sedebant in atrio carceris.
Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris.
13 Et præcepi Baruch coram eis, dicens :
Et praecepi Baruch coram eis dicens.
14 Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc, qui apertus est ; et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.
Haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis.
15 Hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israel : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
Haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
Et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens.
17 Heu, heu, heu, Domine Deus ; ecce tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento ; non erit tibi difficile omne verbum ;
Heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum.
18 Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos : Fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi.
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu ; cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
Magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius.
20 Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec.
21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Ægypti, in signis, et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno.
Et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno.
22 Et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle.
Et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam ; et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt ; omnia quæ mandasti eis ut facerent, non fecerunt ; et evenerunt eis omnia mala hæc.
Et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec.
24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur ; et urbs data est in manus Chaldæorum, qui præliantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilentiæ ; et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
Ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis.
25 Et tu dicis mihi Domine Deus : Eme agrum argento, et adhibe testes ; cum urbs data sit in manus Chaldæorum ?
Et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum.
26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
Et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens.
27 Ecce ego Dominus Deus universæ carnis ; numquid mihi difficile erit omne verbum ?
Ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi difficile erit omne verbum.
28 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
Propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam.
29 Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
Et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me.
30 Erant enim filii Israel, et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua ; filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
Erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus.
31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo.
Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo.
32 Propter malitiam filiorum Israel, et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.
Propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem.
33 Et verterunt ad me terga et non facies ; cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire ut acciperent disciplinam.
Et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam.
34 Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam.
35 Et ædificaverunt excelsa Baal, quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch ; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Judam.
Et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam.
36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste.
Et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste.
37 Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi ; et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter.
Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.
38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
Et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus ; et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
Et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere ; et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me.
Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me.
41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero ; et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo, et in tota anima mea.
Et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia hæc dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande ; sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos.
Quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
43 Et possidebuntur agri in terra ista ; de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldæorum.
Et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu Chaldeorum.
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur ; in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt ; quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.
Agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.