Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

33 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :

Et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens.

2 Hæc dicit Dominus qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen ejus.

Haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius.

3 Clama ad me, et exaudiam te ; et annuntiabo tibi grandia, et firma quæ nescis.

Clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis.

4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt, et ad munitiones, et ad gladium

Quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium.

5 Venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.

Venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.

6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos ; et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

7 Et convertam conversionem Juda, et conversionem Jerusalem ; et ædificabo eos sicut a principio.

Et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio.

8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi ; et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi, et spreverunt me.

Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me.

9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona, quæ ego facturus sum eis ; et pavebunt, et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace, quam ego faciam eis.

Et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei.

10 Hæc dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto (quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum ; in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quæ desolatæ sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore)

Haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore.

11 Vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus ; et portantium vota in domum Domini ; reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.

Vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus.

12 Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.

Haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum.

13 In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, quæ ad austrum sunt ; et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

In civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus.

14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda.

Ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda.

15 In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam David germen justitiæ, et faciet judicium et justitiam in terra.

In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra.

16 In diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter ; et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster.

In diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster.

17 Quia hæc dicit Dominus : Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel.

Quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel.

18 Et de sacerdotibus et de levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.

Et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus.

19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

Et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens.

20 Hæc dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo ;

Haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo.

21 Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et levitæ et sacerdotes ministri mei.

Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei.

22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cœli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et levitas ministros meos.

Sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos.

23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

Et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens.

24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duæ cognationes, quas elegerat Dominus abjectæ sunt ; et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis ?

Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis.

25 Hæc dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cœlo et terræ non posui ;

Haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui.

26 Equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob ; reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

Equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit