Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jeremiæ

(Versiculus)

16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

Et factum est verbum Domini ad me dicens.

2 Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii, et filiæ in loco isto.

Non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.

3 Quia hæc dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos ; et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac ;

Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac.

4 Mortibus ægrotationum morientur ; non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terræ erunt ; et gladio, et fame consumentur ; et erit cadaver eorum in escam volatilibus cœli, et bestiis terræ.

Mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.

5 Hæc enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos ; quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.

Haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes.

6 Et morientur grandes, et parvi in terra ista ; non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.

Et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis.

7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo ; et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.

Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.

8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas ;

Et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas.

9 Quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem lætitiæ, vocem sponsi, et vocem sponsæ.

Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae.

10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quæ iniquitas nostra ? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?

Et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro.

11 Dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus ; et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos ; et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.

Dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt.

12 Sed et vos pejus operati estis, quam patres vestri ; ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.

Sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat.

13 Et ejiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis vos, et patres vestri ; et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.

Et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem.

14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti.

Propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti.

15 Sed, vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis, et de universis terris, ad quas ejeci eos ; et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum.

Sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum.

16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos ; et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.

Ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.

17 Quia oculi mei super omnes vias eorum ; non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

Quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis.

18 Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum ; quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.

Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam.

19 Domine fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis ; ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quæ eis non profuit.

Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit.

20 Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?

Numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii.

21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam ; et scient quia nomen mihi Dominus.

Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit