11 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :
Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens.
2 Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem ;
Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem.
3 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Maledictus vir, qui non audierit verba pacti hujus ;
Et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius.
4 Quod præcepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia, quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum ;
Quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum.
5 Ut suscitem juramentum, quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte, et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
Ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen Domine.
6 Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa ;
Et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa.
7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Ægypti usque ad diem hanc ; mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam ;
Quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam.
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam ; sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali ; et induxi super eos omnia verba pacti hujus, quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt.
9 Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda, et in habitatoribus Jerusalem.
Et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea ; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis ; irritum fecerunt domus Israel, et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt ; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos.
12 Et ibunt civitates Juda, et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
Et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Juda ; et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali.
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem ; quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum.
15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ?
Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es.
16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum ; ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
Olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius.
17 Et Dominus exercituum qui plantavit te, locutus est super te malum ; pro malis domus Israel et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.
Et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali.
18 Tu autem Domine demonstrasti mihi, et cognovi ; tunc ostendisti mihi studia eorum.
Tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetos, qui portatur ad victimam ; et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius.
20 Tu autem Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis ; tibi enim revelavi causam meam.
Tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam.
21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris.
Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris.
22 Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos ; juvenes morientur in gladio, filii eorum, et filiæ eorum morientur in fame.
Propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fame.
23 Et reliquiæ non erunt ex eis ; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.
Et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.