5 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem ; et propitius ero ei.
Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius.
2 Quod si etiam, vivit Dominus ! dixerint, et hoc falso jurabunt.
Quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt.
3 Domine, oculi tui respiciunt fidem ; percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam ; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti.
4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
Ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui.
5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis ; ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui ; et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.
Ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula.
6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos ; pardus vigilans super civitates eorum ; omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.
Idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum.
7 Super quo propitius tibi esse potero ? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
Super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur.
8 Equi amatores et emissarii facti sunt ; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
Numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea.
10 Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere ; auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
Ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini.
11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus.
Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus.
12 Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse ; neque veniet super nos malum ; gladium et famem non videbimus.
Negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus.
13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis ;
Prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis.
14 Hæc dicit Dominus, Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
Haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos.
15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens, universi fortes.
Faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes.
17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio.
18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
Verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem.
19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
Quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra.
20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :
Adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes.
21 Audi, popule stulte, qui non habes cor ; qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.
Audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis.
22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ; qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit ; et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
Me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud.
23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.
Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt.
24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis.
25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.
Iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis.
26 Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos, ponentes et pedicas ad capiendos viros.
Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.
Sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati.
28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
Incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt.
29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?
Numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea.
30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :
Stupor et mirabilia facta sunt in terra.
31 Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?
Prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.