6 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem ; et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
Confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.
2 Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.
Speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores, et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu ; pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt.
Ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum ; consurgite, et ascendamus in meridie ; væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi.
Sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi.
5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
Surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius.
6 Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem ; hæc est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.
Quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam ; iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
Sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem.
Erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem.
9 Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel ; converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar ? et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt ; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium ; et non suscipient illud.
Cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens ; effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul ; vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
Idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter ; quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus.
Et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus.
13 A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student ; et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax : et non erat pax.
Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt ; quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt ; quam ob rem cadent inter ruentes ; in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
Confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus.
16 Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea ; et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.
Haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tubæ. Et dixerunt : Non audiemus.
Et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus.
18 Ideo audite, gentes, et cognosce congregatio, quanta ego faciam eis.
Ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis.
19 Audi terra : Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus ; quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.
20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.
Ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi.
21 Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres et filii simul, vicinus, et proximus peribunt.
Propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt.
22 Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.
Haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae.
23 Sagittam et scutum arripiet, crudelis est, et non miserebitur ; vox ejus quasi mare sonabit ; et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium, adversum te filia Sion.
Sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion.
24 Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
Audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem.
25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis ; quoniam gladius inimici pavor in circuitu.
Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere ; luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum ; et scies, et probabis viam eorum.
Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum ; universi corrupti sunt.
Omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt.
29 Defecit fufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator ; malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
Defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae.
30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
Argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.