Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

40 Et respondens Dominus locutus est ad Job : n

 2 Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor ? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea.

3 Respondens autem Job Domino dixit :

4 Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi ? Manum meam ponam super os meum.

5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam.




6 || 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

Respondens autem Dominus Iob de turbine ait.

7 || 2 Accinge sicut vir lumbos tuos ; interrogabo te, et indica mihi :

Accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi.

8 || 3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?

Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris.

9 || 4 Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?

Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas.

10 || 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

Circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.

11 || 6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

Disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia.

12 || 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.

13 || 8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

Absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam.

14 || 9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

15 || 10 Ecce Behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.

Ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet.

16 || 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

Fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius.

17 || 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

Constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt.

18 || 13 Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

Ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae.

19 || 14 Ipse est principium viarum Dei ; qui fecit eum applicabit gladium ejus.

Ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius.

20 || 15 Huic montes herbas ferunt ; omnes bestiæ agri ludent ibi.

Huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi.

21 || 16 Sub umbra dormit in secreto calami et in locis humentibus.

Sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus.

22 || 17 Protegunt umbræ umbram ejus ; circumdabunt eum salices torrentis.

Protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis.

23 || 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur ; et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

Ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.

24 || 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

In oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius.

25 || 20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?

An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius.

26 || 21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?

Numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius.

27 || 22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?

Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia.

28 || 23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?

Numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum.

29 || 24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?

Numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis.

30 || 25 Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?

Concident eum amici divident illum negotiatores.

31 || 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?

Numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius.

32 || 27 Pone super eum manum tuam ; memento belli, nec ultra addas loqui.

Pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui.

33 || 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.

Ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur.



[1] Nota do compilador: Os cinco primeiros versos não fazem parte do original, tanto em português quanto em latim, mas estão presentes nos originais em hebraico e na Nova Vulgata. Nas versões mais novas da Bíblia o último versículo desse capítulo foi transferido para o início do capítulo seguinte. Vide: La Bible bilingue Hébreu - Français “Bible du Rabbinat” — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit