Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

41 Non quasi crudelis suscitabo eum ; quis enim resistere potest vultui meo ? n

Non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo.

2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? Omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.

Quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt.

3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

Non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis.

4 Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?

Quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit.

5 Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.

Portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido.

6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.

Corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus.

7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.

Una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas.

8 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.

Una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur.

9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.

Sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi.

10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.

De ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae.

11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.

De naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis.

12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.

Halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur.

13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.

In collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas.

14 Membra carnium ejus cohærentia sibi ; mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

Membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur.

15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

Cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus.

16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

Cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur.

17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax ;

Cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax.

18 Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.

Reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes.

19 Non fugabit eum vir sagittarius ; in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.

Non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae.

20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.

Quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam.

21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.

Sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum.

22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

Fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23 Post eum lucebit semita ;æstimabit abyssum quasi senescentem.

Post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.

Non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret.

25 Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiæ.

Omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae.



[1] Nota do compilador: Nas versões mais novas da Bíblia o último versículo do capítulo anterior foi incorporado no início desse capítulo, ficando o mesmo com 26 versículos; aqui não houve alteração. Vide: La Bible bilingue Hébreu - Français “Bible du Rabbinat” — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit