33 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur.
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
Dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi.
9 Mundus sum ego, et absque delicto ; immaculatus, et non est iniquitas in me.
Mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me.
10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11 Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
Posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas.
12 Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine.
13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
Adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi.
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit.
15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo.
16 Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam.
17 Ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
Ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia.
18 Eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
Eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium.
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit.
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis.
21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
Tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur.
22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis.
23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
Si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem.
24 Miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem ; inveni in quo ei propitier.
Miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier.
25 Consumpta est caro ejus a suppliciis ; revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
Consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae.
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit ; et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
Deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam.
27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret.
29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.
30 Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium.
31 Attende, Job, et audi me ; et tace, dum ego loquor.
Adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere ; volo enim te apparere justum.
Si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum.
33 Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.
Quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.