Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

32 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur.

2 Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

Et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo.

3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

Porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob.

4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem : eo quod seniores essent qui loquebantur.

Igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur.

5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer.

6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.

Respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam.

7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam.

8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

Sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.

9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.

Non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium.

10 Ideo dicam : Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

Ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam.

11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus :

Expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus.

12 Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.

Et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius.

13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, non homo.

Ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo.

14 Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

Nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.

15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.

Extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia.

16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti ; steterunt, nec ultra responderunt ;

Quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra.

17 Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.

Respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.

18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.

Plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei.

19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.

En venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit.

20 Loquar, et respirabo paululum ; aperiam labia mea, et respondebo.

Loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo.

21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.

Non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo.

22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

Nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit