21 Respondens autem Job, dixit :
Respondens autem Iob dixit.
2 Audite quæso sermones meos, et agite pœnitentiam.
Audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam.
3 Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
Sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?
Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari.
5 Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro :
Adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor.
7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
Quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis.
8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
Semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
Domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
Bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus.
12 Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
Quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum.
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me.
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
Quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui.
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
Erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris : et cum reddiderit, tunc sciet.
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet.
20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet :
Videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se ? et si numerus mensium ejus dimidietur ?
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur.
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
Numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat.
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix.
Iste moritur robustus et sanus dives et felix.
24 Viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
Viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur.
25 Alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :
Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus.
26 Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
Dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum.
29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis.
Interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis.
30 Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur.
31 Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?
Quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi.
32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
Ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit.
33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
Dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?
Quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.