Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

20 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

Respondens autem Sophar Naamathites dixit.

2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur.

3 Doctrinam qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.

Doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.

4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,

Hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram.

5 Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

Quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti.

6 Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit ;

Si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit.

7 Quasi sterquilinium in fine perdetur : et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?

Quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est.

8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.

Velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna.

9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

Oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus.

10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.

Filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum.

11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.

Ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient.

12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.

Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.

13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.

14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.

16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.

Caput aspidum suget occidet eum lingua viperae.

17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)

Non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri.

18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

Luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit.

19 Quoniam confringens nudavit pauperes ; domum rapuit, et non ædificavit eam.

Quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam.

20 Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

Nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit.

21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

Non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius.

22 Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

Cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum.

23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.

Utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.

24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.

Fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum.

25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent, et venient super eum horribiles.

Eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles.

26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.

Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo.

27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

Revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum.

28 Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.

Apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei.

29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.

Haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit