15 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit.
2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum.
3 Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
Arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit.
4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
Quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo.
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium.
6 Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
Condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus.
8 Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
Numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia.
9 Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
Quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus.
10 Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
Numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent.
12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos ?
Quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos.
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
Quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones.
14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?
Quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere.
15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.
Ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
Quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem.
17 Ostendam tibi, audi me : quod vidi narrabo tibi.
Ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi.
18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
Sapientes confitentur et non abscondunt patres suos.
19 Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
Quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
Cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
Sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
Non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium.
23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
Cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prœlium.
Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
Tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
Cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est.
27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
Operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
Non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
Non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui.
31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
Non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit.
32 Antequam dies ejus impleantur, peribit : et manus ejus arescent.
Antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet.
33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum.
34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
Congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.
Concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.