16 Respondens autem Job, dixit :
Respondens autem Iob dixit.
2 Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
Audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
Numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris.
4 Poteram et ego similia vestri loqui ; atque utinam esset anima vestra pro anima mea.
Poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea.
5 Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.
Consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos.
6 Roborarem vos ore meo : et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis.
7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus : et si tacuero, non recedet a me.
Sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me.
8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei.
9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt pœnis meis.
Aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis.
12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit.
13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum.
14 Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea.
15 Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans.
16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum.
17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
Facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt.
18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces.
19 Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus.
20 Ecce enim in cœlo testis meus, et conscius meus in excelsis.
Ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis.
21 Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus.
Verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus.
22 Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.