14 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis.
2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
Quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet.
3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium.
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
Quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es.
5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
Breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus.
Recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius.
7 Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
Lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant.
8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius.
9 Ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est :
Ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quæso, est ?
Homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est.
11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
Quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat.
12 Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cœlum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei ?
Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei.
14 Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
Putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
Vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
Signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam.
18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
Mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo.
19 Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
Lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes.
20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret ; immutabis faciem ejus, et emittes eum.
Roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum.
21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
Sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget.
22 Attamen caro ejus dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
Attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.