Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

Respondens autem Sophar Naamathites dixit.

2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?

Numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur.

3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?

Tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis.

4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

Dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo.

5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi.

6 Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !

Ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua.

7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?

Forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies.

8 Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?

Excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces.

9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.

Longior terrae mensura eius et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?

Si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei.

11 Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?

Ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat.

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

Tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quæ est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia ;

Si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia.

15 Tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis,

Tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis.

16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.

Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe et defossus securus dormies.

Et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

Requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.

Oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit