Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

12 Respondens autem Job, dixit :

Respondens autem Iob dixit.

2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?

Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia.

3 Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc, quæ nostis ignorat ?

Et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat.

4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum ; deridetur enim justi simplicitas.

Qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas.

5 Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.

Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum.

7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cœli, et indicabunt tibi.

Nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi.

8 Loquere terræ, et respondebit tibi ; et narrabunt pisces maris.

Loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris.

9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit.

10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.

In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis.

11 Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem ?

Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem.

12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.

Apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam.

14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

Si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat.

15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.

Si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram.

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

Apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.

17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

Adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem.

18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.

Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.

19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat ;

Ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat.

20 Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

Commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.

21 Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.

Effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans.

22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.

23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

Qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet.

24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium ;

Qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium.

25 Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit