5 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
Voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere.
2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia.
3 Ego vidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini ejus statim.
Ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim.
4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat.
5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
Cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius.
6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
Nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor.
7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
Homo ad laborem nascitur et avis ad volatum.
8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum.
Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum.
9 Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero.
10 Qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;
Qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa.
11 Qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;
Qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate.
12 Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;
Qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant.
13 Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
Qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
Porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem.
16 Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
Et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo, qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes ;
Beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes.
18 Quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
Quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te ; et in septima non tangent te malum.
In sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum.
20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
A flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit.
22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
In vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis.
23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis.
25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae.
26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo.
27 Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est ; quod auditum, mente pertracta.
Ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.