Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

6 Respondens autem Job, dixit :

Respondens autem Iob dixit.

2 Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera.

Utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera.

3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena.

Quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena.

4 Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.

Quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me.

5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit.

6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?

Aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem.

7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt.

Quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt.

8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?

Quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus.

9 Et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?

Et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me.

10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

Et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti.

11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?

Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam.

12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.

Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est.

13 Ecce, non est auxilium mihi in me ; et necessarii quoque mei recesserunt a me.

Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me.

14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

Qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit.

15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

Fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.

Qui timent pruinam inruet super eos nix.

17 Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

Tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo.

18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

Involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt.

19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et exspectate paulisper.

Considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper.

20 Confusi sunt, quia speravi ; venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt.

21 Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam timetis.

Nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis.

22 Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?

Numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi.

23 Vel, liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?

Vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me.

24 Docete me, et ego tacebo ; et si quid forte ignoravi, instruite me.

Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me.

25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?

Quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere.

26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis.

27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

Super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.

28 Verumtamen quod cœpistis explete ; præbete aurem, et videte an mentiar.

Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar.

29 Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.

Respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate.

30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit