Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Genesis

(Versiculus)

32 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.

Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc ; et appellavit nomen loci illius, Mahanaim, id est, Castra.

Quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esaü fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom ;

Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom.

4 Præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esaü : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

Praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas ; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

Habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esaü fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

Reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos, in duas turmas,

Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas.

8 Dicens : Si venerit Esaü ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

Dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi,

Dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi.

10 Minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.

Minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esaü, quia valde eum timeo ; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

Erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esaü fratri suo :

Cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo.

14 Capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

Capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti.

15 Camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem.

Camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esaü, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

Et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris.

18 Respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esaü ; ipse quoque post nos venit.

Respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esaü, cum inveneritis eum.

Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur ; dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi.

Et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

Praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas, cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

Cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

Transductisque omnibus quae ad se pertinebant.

24 Mansit solus ; et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

Remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

Qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

Dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

Ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel ; quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

At ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis.

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

Interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel ; ipse vero claudicabat pede.

Ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

Quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit