33 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esaü, et cum eo quadringentos viros ; divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum,
Levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum.
2 Et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio ; Liam vero, et filios ejus, in secundo loco ; Rachel autem et Joseph novissimos.
Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos.
3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius.
4 Currens itaque Esaü obviam fratri suo, amplexatus est eum ; stringensque collum ejus, et osculans flevit.
Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo.
Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
Et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.
7 Accessit quoque Lia cum pueris suis ; et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
Accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt.
8 Dixitque Esaü : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.
Quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo.
9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
Et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi.
10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro ; sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis ; sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei ; esto mihi propitius,
Dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius.
11 Et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
Et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens.
12 Ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Ait gradiamur simul eroque socius itineris tui.
13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves et boves fœtas, mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
Dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
14 Præcedat dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir.
15 Respondit Esaü : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse ; hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
Respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.
16 Reversus est itaque illo die Esaü itinere quo venerat in Seir.
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
17 Et Jacob venit in Socoth, ubi ædificata domo et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula.
Et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula.
18 Transivitque in Salem, urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ ; et habitavit juxta oppidum.
Transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum.
19 Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis.
Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis.
20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
Et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.