Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Canticum Canticorum

(Versiculus)

6 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat.

2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

Ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia.

3 Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

Pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata.

4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

Averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.

5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis.

6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

Sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis.

7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus.

8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

Una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam.

9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata.

10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica.

11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

Nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.

12 Revertere, revertere, Sulamitis ! Revertere, revertere, ut intueamur te.

Revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit