Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Canticum Canticorum

(Versiculus)

7 Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.

Quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

Umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreæ.

Duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae.

4 Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.

Collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum.

5 Caput tuum ut Carmelus ; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

Caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

6 Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !

Quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis.

7 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.

Statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris.

8 Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.

Dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum.

9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

Guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum.

10 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Ego dilecto meo et ad me conversio eius.

11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

Veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis.

12 Mane surgamus ad vineas ; videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.

Mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea.

13 Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit