2 Igitur post hæc consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
Igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron.
2 Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraelites, et Abigail, uxor Nabal Carmeli ;
Ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli.
3 Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua ; et manserunt in oppidis Hebron.
Sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes-Galaad sepelissent Saul.
Veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Jabes-Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum !
Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo quod fecistis verbum istud.
Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud.
7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis ; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
Confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi.
8 Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra.
9 Regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum.
Regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isboseth, filius Saul, cum regnare cœpisset super Israel, et duobus annis regnavit. Sola autem domus Juda sequebatur David.
Quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium.
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum.
12 Egressusque est Abner, filius Ner, et pueri Isboseth, filii Saul, de castris in Gabaon.
Egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon.
13 Porro Joab, filius Sarviæ, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.
Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
Dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgant.
15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth, filii Saul, et duodecim de pueris David.
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul ; vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa ; fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asael ; porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.
Erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis.
19 Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
Persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum.
21 Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
Dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
Rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare ; percussit ergo eum Abner aversa hasta, in inguine, et transfodit ; et mortuus est in eodem loco ; omnesque qui transibant per locum illum in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
Qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant.
24 Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit ; et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner ; et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
27 Et ait Joab : Vivit Dominus ! si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
Et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum.
28 Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen.
29 Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa ; et transierunt Jordanem, et, lustrata omni Bethoron, venerunt ad castra.
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum ; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele ;
Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele.
31 Servi autem David percusserunt de Benjamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
Tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.