3 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David, David proficiscens et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie.
2 Natique sunt filii David in Hebron ; fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraelitide ;
Nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide.
3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli ; porro tertius Absalom, filius Maacha, filiæ Tholmai, regis Gessur ;
Et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur.
4 Quartus autem Adonias, filius Haggith ; et quintus Saphathia, filius Abital ;
Quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital.
5 Sextus quoque Jethraam, de Egla, uxore David ; hi nati sunt David in Hebron.
Sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron.
6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner, filius Ner, regebat domum Saul.
Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner :
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner.
8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui, iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David ? Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie !
Quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie.
9 Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo,
Haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo.
10 Ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel et super Judam, a Dan usque Bersabee !
Ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee.
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
Et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum.
12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel.
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel.
13 Qui ait : Optime ; ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol, filiam Saul ; et sic venies, et videbis me.
Qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me.
14 Misit autem David nuntios ad Isboseth, filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
Misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim.
15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais.
Misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais.
16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim. Et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
Sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est.
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens : Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos.
Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
18 Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David, dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum ejus.
Nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius.
19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israeli et universo Benjamin.
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin.
20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris ; et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.
Venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
21 Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te, dominum meum regem, omnem Israel, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
Et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace.
22 Statim pueri David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
Statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
23 Et Joab et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt. Nuntiatum est itaque Joab a narrantibus : Venit Abner, filius Ner, ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
24 Et ingressus est Joab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te ; quare dimisisti eum, et abiit et recessit ?
Et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit.
25 Ignoras Abner, filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis ?
Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
26 Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a Cisterna Sira, ignorante David.
Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David.
27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael, fratris ejus.
Cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius.
28 Quod cum audisset David rem jam gestam, ait : Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner, filii Ner ;
Quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner.
29 Et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus ; nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane !
Et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane.
30 Igitur Joab et Abisai, frater ejus, interfecerunt Abner eo quod occidisset Asael, fratrem eorum, in Gabaon in prælio.
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio.
31 Dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum.
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner ; flevit autem et omnis populus.
Cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus.
33 Plangensque rex et lugens Abner, ait : Nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner.
Plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner.
34 Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati ; sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
Manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum.
35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die, juravit David dicens : Hæc faciat mihi Deus et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam !
Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner, filius Ner.
Et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
38 Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel ?
Dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel.
39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex ; porro viri isti, filii Sarviæ, duri sunt mihi. Retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam !
Ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.