Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Regum

(Versiculus)

14 In anno secundo Joas, filii Joachaz, regis Israel, regnavit Amasias, filius Joas, regis Juda.

Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.

2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset ; viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan, de Jerusalem.

Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.

3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit,

Et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit.

4 Nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit ; adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.

Nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis.

5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem, patrem suum ;

Cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum.

6 Filios autem eorum qui occiderant non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus ; sed unusquisque in peccato suo morietur.

Filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur.

7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel, usque in præsentem diem.

Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem.

8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas, filium Joachaz, filii Jehu, regis Israel, dicens : Veni, et videamus nos.

Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos.

9 Remisitque Joas, rex Israel, ad Amasiam, regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem ; transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.

Remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum.

10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum ; contentus esto gloria, et sede in domo tua ; quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ?

Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum.

11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas, rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias, rex Juda, in Bethsames, oppido Judæ.

Et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae.

12 Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

Percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

13 Amasiam vero, regem Juda, filium Joas, filii Ochoziæ, cepit Joas, rex Israel, in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem. Et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis ;

Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.

14 Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.

Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.

15 Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam, regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?

Reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.

16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam, filius ejus, pro eo.

Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo.

17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis

Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis.

18 Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda ?

Reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda.

19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem ; at ille fugit in Lachis ; miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi.

Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.

20 Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in Civitate David.

Et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David.

21 Tulit autem universus populus Judæ Azariam, annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.

Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.

22 Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.

Ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis.

23 Anno quintodecimo Amasiæ, filii Joas, regis Juda, regnavit Jeroboam, filius Joas, regis Israel, in Samaria, quadraginta et uno anno.

Anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno.

24 Et fecit quod malum est coram Domino ; non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

Et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel.

25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam, filium Amathi, prophetam, qui erat de Geth quæ est in Opher.

Ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher.

26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.

Vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel.

27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub cælo sed salvavit eos in manu Jeroboam, filii Joas.

Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas.

28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?

Reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.

29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias, filius ejus, pro eo.

Dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit