15 Anno vigesimo septimo Jeroboam, regis Israel, regnavit Azarias, filius Amasiæ, regis Juda.
Anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.
2 Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jechelia, de Jerusalem.
Sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias, pater ejus.
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius.
4 Verumtamen excelsa non est demolitus ; adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
Verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum. Joatham vero, filius regis, gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
Percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
6 Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ?
Reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda.
7 Et dormivit Azarias cum patribus suis ; sepelieruntque eum cum majoribus suis in Civitate David ; et regnavit Joatham, filius ejus, pro eo.
Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
8 Anno trigesimo octavo Azariæ, regis Juda, regnavit Zacharias, filius Jeroboam, super Israel in Samaria sex mensibus.
Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus.
9 Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
Et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel.
10 Conjuravit autem contra eum Sellum, filius Jabes, percussitque eum palam, et interfecit ; regnavitque pro eo.
Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo.
11 Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
Reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.
12 Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita.
Ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita.
13 Sellum, filius Jabes, regnavit trigesimo nono anno Azariæ, regis Juda ; regnavit autem uno mense in Samaria ;
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria.
14 Et ascendit Manahem, filius Gadi, de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum, filium Jabes, in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
Et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo.
15 Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
Reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.
16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa, noluerant enim aperire ei ; et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas.
17 Anno trigesimo nono Azariæ, regis Juda, regnavit Manahem, filius Gadi, super Israel decem annis in Samaria.
Anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria.
18 Fecitque quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus.
Fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius.
19 Veniebat Phul, rex Assyriorum, in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
Veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
Indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra.
21 Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
Reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.
22 Et dormivit Manahem cum patribus suis ; regnavitque Phaceia, filius ejus, pro eo.
Et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
23 Anno quinquagesimo Azariæ, regis Juda, regnavit Phaceia, filius Manahem, super Israel, in Samaria, biennio.
Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio.
24 Et fecit quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
Et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel.
25 Conjuravit autem adversus eum Phacee, filius Romeliæ, dux ejus ; et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum ; et interfecit eum, regnavitque pro eo.
Coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo.
26 Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
Reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.
27 Anno quinquagesimo secundo Azariæ, regis Juda, regnavit Phacee, filius Romeliæ, super Israel, in Samaria, viginti annis.
Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis.
28 Et fecit quod erat malum coram Domino ; non recessit a peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
Et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel.
29 In diebus Phacee, regis Israel, venit Theglath-Phalasar, rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum-Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali ; et transtulit eos in Assyrios.
In diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios.
30 Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee, filius Ela, contra Phacee, filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit ; regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham, filii Oziæ.
Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae.
31 Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ?
Reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel.
32 Anno secundo Phacee, filii Romeliæ, regis Israel, regnavit Joatham, filius Oziæ, regis Juda.
Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda.
33 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset ; et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.
Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
34 Fecitque quod erat placitum coram Domino ; juxta omnia quæ fecerat Ozias, pater suus, operatus est.
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est.
35 Verumtamen excelsa non abstulit ; adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.
Verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam.
36 Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ?
Reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda.
37 In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin, regem Syriæ, et Phacee, filium Romeliæ.
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae.
38 Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui. Et regnavit Achaz, filius ejus, pro eo.
Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.