Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Regum

(Versiculus)

3 Joram vero, filius Achab, regnavit super Israel in Samaria anno decimooctavo Josaphat, regis Judæ ; regnavitque duodecim annis.

Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.

2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater ; tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater ejus.

Et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius.

3 Verumtamen in peccatis Jeroboam, filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhæsit, nec recessit ab eis.

Verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis.

4 Porro Mesa, rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum et centum millia arietum cum velleribus suis ;

Porro rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis.

5 Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israel.

Cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel.

6 Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel.

Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel.

7 Misitque ad Josaphat, regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me ; veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam ; qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, et equi mei equi tui.

Misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui.

8 Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumææ.

Dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeae.

9 Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum ; nec erat aqua exercitui, et jumentis quæ sequebantur eos.

Perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos.

10 Dixitque rex Israel : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.

Dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab.

11 Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus, filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ.

Et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae.

12 Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat, rex Juda, et rex Edom.

Et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom.

13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est ? Vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?

Dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab.

14 Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto ! Quod si non vultum Josaphat, regis Judæ, erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.

Dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem.

15 Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :

Nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait.

16 Hæc dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas ;

Haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas.

17 Hæc enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus iste replebitur aquis ; et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.

Haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra.

18 Parumque est hoc in conspectu Domini ; insuper tradet etiam Moab in manus vestras.

Parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra.

19 Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.

Et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus.

20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.

Factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis.

21 Universi autem Moabitæ, audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.

Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis.

22 Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem ;

Primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem.

23 Dixeruntque : Sanguis gladii est ; pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo ; nunc perge ad prædam, Moab.

Dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab.

24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel, percussit Moab ; at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,

Perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab.

25 Et civitates destruxerunt ; et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt ; et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent ; et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.

Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa.

26 Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom ; et non potuerunt.

Quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt.

27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum ; et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.

Arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit