24 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia, de Bersabee.
Et Septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2 Fecitque quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Joiadæ sacerdotis.
Et Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis.
3 Accepit autem ei Joiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
Et Accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias.
4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.
Post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini.
5 Congregavitque sacerdotes, et levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos ; festinatoque hoc facite. Porro levitæ egere negligentius.
Et Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius.
6 Vocavitque rex Joiadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse, servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
Et Vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii.
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
Et Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam. Posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
Et Praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses, servus Dei, super omnem Israel in deserto.
Et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto.
10 Lætatique sunt cuncti principes et omnis populus ; et ingressi contulerunt in arcam Domini ; atque miserunt ita, ut impleretur.
Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca ; porro arcam reportabant ad locum suum ; sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia.
12 Quam dederunt rex et Joiada his qui præerant operibus domus Domini ; at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini ; fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.
Quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur.
13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ; ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
Egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt.
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ ; de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea ; offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Joiadæ.
Cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
15 Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum.
Et Senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
16 Sepelieruntque eum in Civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo ejus.
Et Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius.
17 Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem ; qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
Postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis.
18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus ; et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum ; quos protestantes, illi audire nolebant.
Et Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam, filium Joiadæ, sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit ; et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos ?
Et Spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos.
21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides, juxta regis imperium, in atrio domus Domini.
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Joiada, pater illius, secum ; sed interfecit filium ejus. Qui, cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
Et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat.
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ ; venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi ; atque universam prædam miserunt regi in Damascum.
Cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum.
24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum, Deum patrum suorum ; in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis ; surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadæ, sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum.
Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum.
26 Insidiati vero sunt ei Zabad, filius Semaath Ammonitidis, et Jozabad, filius Semmarith Moabitidis.
Et Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro Regum ; regnavit autem Amasias, filius ejus, pro eo.
Et Porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.