25 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset ; et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan, de Jerusalem.
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
Fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto.
3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem, patrem suum ;
Cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum.
4 Sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis ; sed unusquisque in suo peccato morietur.
Sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur.
5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin ; et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum.
Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum.
6 Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
Mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti.
7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel ; non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim
Venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim.
8 Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus ; Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
Quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere.
9 Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
Dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10 Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum. At illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam.
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia.
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia.
12 Et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda ; et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt.
Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt.
13 At ille exercitus quem remiserat Amasias, ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron ; et, interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam.
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam.
14 Amasias vero, post cædem Idumæorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum.
15 Quamobrem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua.
16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
Cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo.
17 Igitur Amasias, rex Juda, inito pessimo consilio, misit ad Joas, filium Joachaz, filii Jehu, regem Israel, dicens : Veni, videamus nos mutuo.
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo.
18 At ille remisit nuntios, dicens : Carduus qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
At ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
19 Dixisti : Percussi Edom ; et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua ; cur malum adversum te provocas, ut cadas, et tu, et Juda tecum ?
Dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum.
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium, propter deos Edom.
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom.
21 Ascendit igitur Joas, rex Israel ; et mutuos sibi præbuere conspectus. Amasias autem, rex Juda, erat in Bethsames Juda.
Ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae.
22 Corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
Corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua.
23 Porro Amasiam, regem Juda, filium Joas, filii Joachaz, cepit Joas, rex Israel, in Bethsames, et adduxit in Jerusalem, destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
Porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom, in thesauris etiam domus regiæ ; necnon et filios obsidum reduxit in Samariam.
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
25 Vixit autem Amasias, filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas, filius Joachaz, rex Israel, quindecim annis.
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis.
26 Reliqua autem sermonum Amasiæ, priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israel.
Reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel.
27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.