Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

16 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa, rex Israel, in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.

Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.

2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :

Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens.

3 Fœdus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam ; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa, rege Israel, facias eum a me recedere.

Foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere.

4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.

Quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim.

5 Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum.

Quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et intermisit opus suum.

6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha.

Porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.

7 In tempore illo venit Hanani, propheta, ad Asa, regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.

In tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.

8 Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua ?

Nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua.

9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent.

10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum ; valde quippe super hoc fuerat indignatus ; et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

Iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

11 Opera autem Asa prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israel.

Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel.

12 Ægrotavit etiam Asa, anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo ; et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est ;

Aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est.

13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.

Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.

14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in Civitate David ; posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta ; et combusserunt super eum ambitione nimia.

Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit