17 Regnavit autem Josaphat, filius ejus, pro eo, et invaluit contra Israel.
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel.
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris ; præsidiaque disposuit in terra Juda, et in Civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa, pater ejus.
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.
3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David, patris sui, primis, et non speravit in Baalim,
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim.
4 Sed in Deo patris sui ; et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israel.
Sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel.
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat ; factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.
6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui, misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda ;
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda.
8 Et cum eis levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque, et Tobiam, et Tob-Adoniam, levitas, et cum eis Elisama et Joran sacerdotes.
Et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
9 Docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini ; et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum.
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat.
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti ; Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
Sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem.
12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime ; atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas.
13 Et multa opera paravit in urbibus Juda ; viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem ;
Et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem.
14 Quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : In Juda principes exercitus : Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
Quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia.
15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
Post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia.
16 Post istum quoque Amasias, filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium.
17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
Hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia.
18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
Post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.
Hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.