19 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David. Porro Jonathas, filius Saul, diligebat David valde.
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde.
2 Et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te ; quapropter observa te, quæso, mane, et manebis clam, et absconderis.
Et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis.
3 Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fueris ; et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro nuntiabo tibi.
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi.
4 Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum, dixitque ad eum : Ne pecces, rex, in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde.
5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli. Vidisti, et lætatus es ; quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?
Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa.
6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ juravit : Vivit Dominus ! quia non occidetur.
Quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur.
7 Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc, et introduxit Jonathas David ad Saul ; et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius.
8 Motum est autem rursum bellum ; et egressus David pugnabit adversum Philisthiim, percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
Motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius.
9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam ; porro David psallebat manu sua,
Et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua.
10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul ; lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit, et salvatus est nocte illa.
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa.
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol, uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris,
Misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris.
12 Deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
Deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
Tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis.
14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David ; et responsum est quod ægrotaret.
Misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret.
15 Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto ut occidatur.
Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur.
16 Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
Cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius.
17 Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.
Dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te.
18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul ; et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth.
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth.
19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Naioth in Ramatha.
Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama.
20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David ; qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
Misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi.
21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios ; prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
Quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt.
22 Abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad Cisternam Magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Naioth sunt in Ramatha.
Abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama.
23 Et abiit in Naioth in Ramatha ; et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha.
Et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama.
24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte ; unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
Et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.