20 Fugit autem David de Naioth quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha : Quid feci ? Quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam ?
Fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam.
2 Qui dixit ei : Absit, non morieris ; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi ; hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam erit istud.
Qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud.
3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis ; et dicet : Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur.
Et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
4 Et ait Jonathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.
Et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
5 Dixit autem David ad Jonathan : Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum ; dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
Dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
6 Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.
Si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius.
7 Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo ; si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
Si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius.
8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti ; si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
Fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
9 Et ait Jonathas : Absit hoc a te ! Neque enim fieri potest ut, si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi.
Et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi.
10 Responditque David ad Jonathan : Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me ?
Responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure.
11 Et ait Jonathas ad David : Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,
Et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum.
12 Ait Jonathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
Ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero.
13 Hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
Haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo.
14 Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini ; si vero mortuus fuero,
Et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero.
15 Non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. Auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David !
Non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra [auferat Jonathan de domo sua et requirat Dominus de manu inimicorum David.]
16 Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David ; et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
17 Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum ; sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
Et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum.
18 Dixitque ad eum Jonathas : Cras calendæ sunt, et requireris ;
Dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris.
19 Requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.
Requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel.
20 Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.
Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
21 Mittam quoque et puerum, dicens ei : Vade, et affer mihi sagittas.
Mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas.
22 Si dixero puero : Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas ; tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali, vivit Dominus ! Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittæ ultra te sunt ; vade in pace, quia dimisit te Dominus.
Si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus.
23 De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum !
De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
24 Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem.
Absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem.
25 Cumque sedisset rex super cathedram suam, secundum consuetudinem, quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David.
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa ; cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
27 Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum.
28 Responditque Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
Et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem.
29 Et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me ; nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
Et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis.
30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis ! numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ ?
Iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae.
31 Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me, quia filius mortis est.
Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est.
32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur ? quid fecit ?
Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit.
33 Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David.
34 Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem ; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus.
35 Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo,
Cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo.
36 Et ait ad puerum suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
Et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
37 Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas ; et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te.
38 Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum,
Clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum.
39 Et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
Et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.
40 Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.
Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem.
41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco, qui vergebat ad austrum ; et, cadens pronus in terram, adoravit tertio ; et osculantes se alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.
Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
42 Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace ; quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum !
Dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
43 Et surrexit David, et abiit ; sed et Jonathas ingressus est civitatem.
Et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.