Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

26 Divisiones autem janitorum : de Coritis : Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

Divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph.

2 Filii Meselemiæ : Zacharias, primogenitus ; Jadihel secundus ; Zabadias, tertius ; Jathanael, quartus ;

Filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus.

3 Ælam, quintus ; Johanan, sextus ; Elioenai, septimus.

Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus.

4 Filii autem Obededom : Semeias, primogenitus ; Jozabad, secundus ; Joaha, tertius ; Sachar, quartus ; Nathanael, quintus ;

Filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus.

5 Ammiel, sextus ; Issachar, septimus ; Phollathi, octavus, quia benedixit illi Dominus.

Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus.

6 Semei autem, filio ejus, nati sunt filii, præfecti familiarum suarum ; erant enim viri fortissimi.

Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi.

7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi ; Eliu quoque, et Samachias.

Filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias.

8 Omnes hi, de filiis Obededom ; ipsi, et filii, et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

Omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.

9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

Porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo.

10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari, Semri, princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem) ;

De Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem.

11 Helcias, secundus ; Tabelias, tertius ; Zacharias, quartus. Omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.

Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim.

12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini.

Hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

Missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.

14 Cecidit ergo sors orientalis Selemiæ. Porro Zachariæ, filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

Cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis.

15 Obededom vero, et filiis ejus, ad austrum ; in qua parte domus erat seniorum concilium.

Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium.

16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam.

17 Ad orientem vero levitæ sex, et ad aquilonem quatuor, per diem ; atque ad meridiem similiter in die quatuor ; et ubi erat concilium bini et bini.

Ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini.

18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

In cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas.

19 Hæ sunt divisiones janitorum, filiorum Core et Merari.

Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.

20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

Porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum.

21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum ; Ledan, et Gersonni, Jehieli.

Filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli.

22 Filii Jehieli : Zathan, et Joel, fratres ejus, super thesauros domus Domini.

Filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini.

23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus.

24 Subael autem, filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.

Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris.

25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias ; et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

Fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith.

26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus ;

Ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus.

27 De bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.

De bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul, filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab, filius Sarviæ : Omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

Haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius.

29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus, ad opera forinsecus super Israel, ad docendum, et judicandum eos.

Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos.

30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus, viri fortissimi, mille septingenti, præerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

Porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis.

31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria, secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad.

32 Fratresque ejus, robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

Fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit