23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem, filium suum, super Israel.
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel.
2 Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque levitas.
Et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt levitæ a triginta annis, et supra ; et inventa sunt triginta octo millia virorum.
Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia ; præpositorum autem et judicum, sex millia.
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
Porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi : Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari.
7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.
Gersom Leedan et Semei.
8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.
Filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres.
9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres ; isti principes familiarum Leedan.
Filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria ; isti filii Semei, quatuor.
Porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus. Porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios ; et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt.
12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
Filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor.
13 Filii Amram : Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
Filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum.
14 Moysi quoque, hominis Dei, filii annumerati sunt in tribu Levi.
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
Filii Mosi Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersom : Subuel primus.
Filii Gersom Subuhel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus ; et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
Fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar : Salomith primus.
Filii Isaar Salumith primus.
19 Filii Hebron : Jeriau, primus ; Amarias, secundus ; Jahaziel, tertius ; Jecmaam, quartus.
Filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel : Micha, primus ; Jesia, secundus.
Filii Ozihel Micha primus Iesia secundus.
21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar, et Cis.
Filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias ; acceperuntque eas filii Cis, fratres earum.
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
Filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
Hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.
Dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum.
26 Nec erit officii levitarum, ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum.
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
Iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 Sacerdotes autem super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitæ vero, ut stent mane ad confitendum et canendum Domino ; similiterque ad vesperam,
Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam.
31 Tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis, et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
Tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron, fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.