24 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis ; sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
Et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus ; erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias, filius Nathanael, scriba levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech, filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar ; et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
Descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Joiarib; secunda, Jedei ;
Exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae.
8 Tertia, Harim ; quarta, Seorim ;
Tertia Arim quarta Seorim.
9 Quinta, Melchia ; sexta, Maiman ;
Quinta Melchia sexta Maiman.
10 Septima, Accos ; octava, Abia ;
Septima Accos octava Abia.
11 Nona, Jesua ; decima, Sechenia ;
Nona Hiesu decima Sechenia.
12 Undecima, Eliasib ; duodecima, Jacim ;
Undecima Eliasib duodecima Iacim.
13 Tertia decima, Hoppha ; decima quarta, Isbaab ;
Tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal.
14 Decima quinta, Belga ; decima sexta, Emmer ;
Quintadecima Belga sextadecima Emmer.
15 Decima septima, Hezir ; decima octava, Aphses ;
Septimadecima Ezir octavadecima Hapses.
16 Decima nona, Pheteia ; vigesima, Hezechiel ;
Nonadecima Phetheia vicesima Iezecel.
17 Vigesima prima, Jachin ; vigesima secunda, Gamul ;
Vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul.
18 Vigesima tertia, Dalaiau ; vigesima quarta, Maaziau.
Vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau.
19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron, patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israel.
Hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia.
21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.
De filiis quoque Roobiae princeps Iesias.
22 Isaari vero filius, Salemoth ; filiusque Salemoth, Jahath.
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath.
23 Filiusque ejus Jeriau, primus ; Amarias, secundus ; Jahaziel, tertius ; Jecmaan, quartus.
Filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus.
24 Filius Oziel, Micha ; filius Micha, Samir.
Filius Ozihel Micha filius Micha Samir.
25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.
Frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias.
26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
Filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno.
27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
Filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri.
28 Porro Moholi filius : Eleazar, qui non habebat liberos.
Porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis : Jerameel.
Filius vero Cis Ierahemel.
30 Filii Musi : Moholi, Eder, et Jerimoth. Isti filii Levi, secundum domos familiarum suarum.
Filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos, filios Aaron, coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum, tam majores, quam minores ; omnes sors æqualiter dividebat.
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.