15 Fecit quoque sibi domos in civitate David, et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
Fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.
Tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
3 Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei ;
Congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei.
4 Necnon et filios Aaron, et levitas.
Necnon et filios Aaron et Levitas.
5 De filiis Caath : Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti ;
De filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti.
6 De filiis Merari : Asaia princeps, et fratres ejus ducenti viginti ;
De filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti.
7 De filiis Gersom : Joel princeps, et fratres ejus centum triginta ;
De filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta.
8 De filiis Elisaphan : Semeias princeps, et fratres ejus ducenti ;
De filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti.
9 De filiis Hebron : Eliel princeps, et fratres ejus octoginta ;
De filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta.
10 De filiis Oziel : Aminadab princeps, et fratres ejus centum duodecim.
De filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab ;
Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab.
12 Et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel, ad locum qui ei præparatus est,
Et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est.
13 Ne, ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
Ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes, et levitæ, ut portarent arcam Domini, Dei Israel.
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel.
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
Et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
Dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae.
17 Constitueruntque levitas : Heman, filium Joel, et de fratribus ejus, Asaph, filium Barachiæ ; de filiis vero Merari, fratribus eorum, Ethan, filium Casaiæ,
Constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae.
18 Et cum eis fratres eorum ; in secundo ordine : Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
Et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores.
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes ;
Porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes.
20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias, in nablis arcana cantabant.
Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
Porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion.
22 Chonenias autem, princeps levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam ; erat quippe valde sapiens.
Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.
Et Barachias et Helcana ianitores arcae.
24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer, sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei ; et Obededom, et Jehias, erant janitores arcæ.
Porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae.
25 Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
Igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
Cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes.
27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi levitæ qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias, princeps prophetiæ inter cantores ; David autem etiam indutus erat ephod lineo.
Porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo.
28 Universusque Israel deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et cytharis concrepantes.
Universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes.
29 Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad Civitatem David, Michol, filia Saul, prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.