Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Antiquus Testamentum

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

16 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David ; et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

Adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

Cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini.

3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

Et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam.

4 Constituitque coram arca Domini de levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel :

Constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel.

5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam ; porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom ; Jehiel super organa psalterii et lyras ; Asaph autem ut cymbalis personaret ;

Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret.

6 Banaiam vero et Jaziel, sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.

7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus :

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius.

8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus.

Confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius.

9 Cantate ei, et psallite ei ; et narrate omnia mirabilia ejus.

Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius.

10 Laudate nomen sanctum ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.

Laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum.

11 Quærite Dominum, et virtutem ejus ; quærite faciem ejus semper.

Quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper.

12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit, signorum illius, et judiciorum oris ejus,

Recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius.

13 Semen Israel, servi ejus ; filii Jacob, electi ejus.

Semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius.

14 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.

Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.

15 Recordamini in sempiternum pacti ejus, sermonis quem præcepit in mille generationes,

Recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes.

16 Quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.

Quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac.

17 Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israel in pactum sempiternum,

Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum.

18 Dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ.

Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae.

19 Cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.

Cum essent pauci numero parvi et coloni eius.

20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum.

21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges :

Non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges.

22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari.

23 Cantate Domino, omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus.

Canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius.

24 Narrate in gentibus gloriam ejus, in cunctis populis mirabilia ejus ;

Narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius.

25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos.

26 Omnes enim dii populorum idola ; Dominus autem cælos fecit.

Omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit.

27 Confessio et magnificentia coram eo ; fortitudo et gaudium in loco ejus.

Confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius.

28 Afferte Domino, familiæ populorum ; afferte Domino gloriam et imperium.

Adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium.

29 Date Domino gloriam nomini ejus ; levate sacrificium, et venite in conspectu ejus ; et adorate Dominum in decore sancto.

Date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto.

30 Commoveatur a facie ejus omnis terra ; ipse enim fundavit orbem immobilem.

Commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem.

31 Lætentur cæli, et exultet terra ; et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

Laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit.

32 Tonet mare, et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

Tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt.

33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit judicare terram.

Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram.

34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius.

35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exsultemus in carminibus tuis.

Et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis.

36 Benedictus Dominus, Deus Israel, ab æterno usque in æternum ; et dicat omnis populos : Amen, et hymnum Domino.

Benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino.

37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.

Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas.

38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo, et Obededom, filium Idithun, et Hosa constituit janitores.

Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores.

39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini, in excelso quod erat in Gabaon,

Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon.

40 Ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israeli

Ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli.

41 Et post eum Heman et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo, ad confitendum Domino : Quoniam in æternum misericordia ejus.

Et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius.

42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo ; filios autem Idithun fecit esse portarios.

Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios.

43 Reversusque est omnis populus in domum suam, et David, ut benediceret etiam domui suæ.

Reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit